monumenta.ch > Plinius > sectio 89

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 25, 89
{L} Animalia quoque invenere herbas, in primisque chelidoniam. hac enim hirundines oculis pullorum in nido . . . restituuntque visum, ut quidam volunt, etiam erutis oculis. genera eius duo: maior fruticosa, folio pastinacae erraticae ampliore, ipsa altitudine II cubitorum, colos albicans, flos luteus; minori folia hederae rotundiora, minus candida.